11. Ergo indignatione (vel, ira) Jehovae repletus sum (copula hic ponitur vice illativae particulae, nisi adversative resolvere libeat, atqui, vel, ego autem) et laboravi continendo, ad effundendum super parvulum in compitis (hoc
est, in publico, foris,) et super consilium juvenum ( בחוריםsunt proprie electi, nam בחר est eligere; sed ita vocantur juvenes, qui sunt in flore aetatis) similiter: quoniam etiam vir
cum uxore capientur, senex cum pleno dierum.