17. Quia ficus non florebit, et nullus erit fructus in veneis; fraudabit opus olivae, et agri non producent cibum (ad verbum, non faciet cibum; est mutatio numeri, sed esset asperior illa translatio; Agri igitur non producent cibum: porro hac voce comprehendi triticum, legumina, et quae ad victum pertinent, satis liquet;) excissum est ab ovili pecus, et nullus bos in stabulis: