Tria considero in quibus tota spes mea consistit, charitatem adoptionis, veritatem promissionis, potestatem redditionis. Murmuret jam quantum voluerit insipiens cogitatio mea, dicens: Quis enim es tu, et quanta est illa gloria, quibusve meritis hanc obtinere speras? Et ego fiducialiter respondebo: Scio cui credidi, et certus sum, quia in charitate nimia adoptavit me, quia verax in promissione, quia potens in exhibitione: licet enim ei facere quod voluerit. Hic est funiculus triplex qui difficilè rumpitur, quem nobis a patria nostra in hunc carcerem usque dimissum firmiter, obsecro, teneamus: ut ipse nos sublevet, ipse nos trahat et pertrahat usque ad conspectum gloriæ magni Dei: qui est benedictus in sæcula. Amen.:
1