35. Et dixisti (hoc est, dixisti tamen; nam copula hic accipitur pro tamen,) certe (nam כי causalis particula hic
audaciam notat, vel illam jactantiam plenam impudentiae, ut auderent asserere Iudaei se esse innoxios, certe) ego sum munda (ego sum innocens;) tantum recedat furor ejus a me: Ecce ego judico to (vel, contendam tecum in judicio,) quia dixisti, non peccavi.