Christo, et Dominica lucida vitæ institutione, “ambulantes, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in litibus et contentionibus.” Verumenimvero non oportet considerare continentiam in uno solum genere, nempe in rebus venereis, sed etiam in quibuscunque aliis, qua: luxuriosa concupiscit anima, non contenta necessariis, sed sollicita de deliciis. Continentia est pecuniam despicere; voluptatem, possessionem, spectaculum magno et excelso animo contemnere; os continere, ratione qua: sunt mala vincere. Jam vero angeli quoque quidam, cum fuissent incontinentes, victi cupiditate, huc e cœlo deciderunt. Valentinus autem in Epistola ad Agathopodem: “Cum omnia, inquit, sustinuisset, erat continens, divinitatem sibi comparavit Jesus; edebat et bibebat peculiari modo, non reddens cibos; tanta ei inerat vis continentiæ, ut etiam nutrimentum in eo non interierit, quoniam ipse non habuit interitum.” Nos ergo propter dilectionem in Dominum, et propter ipsum honestum, amplectimur continentiam, templum Spiritus sanctificantes. Honestum enim est, “propter regnum cœlorum seipsum castrare” ab omni cupiditate, et “emundare conscientiam a mortuis operibus, ad serviendum Deo viventi.” Qui autem propier odium adversus carnem susceptum a conjugali conjunctione, et eorum qui conveniunt ciborum participatione, liberari desiderant, indocti sunt et impii, et absque ratione continentes, sicut aliæ genres plurimæ. Brachmanes quidem certe neque animatum comedunt, neque vinum bibunt; sed aliqui quidem ex iis quotidie sicut nos cibum capiunt; nonnulli autem ex iis tertio quoque die, ut ait Alexander Polyhistor in Indicis; mortem autem contemnunt, et vivere nihili faciunt; credunt enim esse regenerationem: aliqui autem colunt Herculem et Pana. Qui autem ex Indis vocantur Σεμνοί, hoc est, venerandi, nudi totam vitam transigunt: ii veritatem exercent, et futura prædicunt, et colunt quamdam pyramidera, sub qua existimant alicujus dei ossa reposita. Neque vero Gymnosophistæ, nec qui dicuntur Σεμνοί, utuntur mulieribus, hoc enim præter naturam et iniquum esse existimant; qua de causa seipsos castos conservant. Virgines autem sunt etiam mulieres, qua: dicuntur Σεμναί, hoc est, venerandæ. Videntur autem observare cœlestia, et per eorum significationem quæ dam futura prædicere.