De Georgio Blandrata, pro singulari suo in ecclesiam Dei amore præmonuit Polonos Cl. vir Johan. Cal. quinetiam illustrissimum principem palatinum, Vilocensem, Nicolaum Radzivilium, cujus patrocinio Blandrata tum utebatur. Subolfecerat enim vir doctus Blandratæ ingenium ad Serveti sententiam esse compositum: itaque serius principi suasor fuit, ut sibi ab eo caveret: sed homo ille facile, technis suis fallacibus, optimo principi fucum fecit, adeo ut ille iratus Johanni Calvino, Blandratam nomine suo ad Synodum Pinckzoviensem anno 1561, 25 Jun. habitam, delegaret cum literis, quibus serio postulabat in causa Blandratæ, cum ecclesia, dicebatque male et præcipitanter egisse Calvinum, quod Blandratam traduceret, et Servetismi notaret.:
1