Nihil in hac liberatione desideratur, ut omnino veræ redemptioni respondeat, nisi ut is qui captivum detinebat pretium accipiat. Quamvis autem quibusdam videatur dici posse diabolum, pretium quod in nostra liberatione intervenit, accepisse, quemadmodum antiquiores theologi, inter quos Ambrosius et Augustinus, ausi sunt dicere, tamen id perabsurdum videri debet, et recte est neminem id pretium accepisse affirmare. Ea siquidem ratione potissimum, non vera sed metaphorica redemptio, liberatio nostra est, quocirca in ea nemo est qui pretium accipiat; si enim id quod in ipso pretii loco est acceptum (ab eo scilicet qui captivum hominem detinebat) fuisset, jam non metaphoricum sed verum pretium intervenisset, et propterea vera redemptio esset.:
1