Tempus autem opportunum conjunctionis solis iis relinquitur considerandum, qui juncti sunt matrimonio; qui autem matrimonio juncti sunt, iis scopus est et institutum, liberorum susceptio: finis autem, ut boni sint liberi: quemadmodum agricolæ seminis quidem dejectionis causa est, quod nutrimenti habendi curam gerat; agriculturæ autem finis est, fructuum perceptio. Multo autem melior est agricola, qui terram colit animatam: ille enim ed tempus alimentum expetens, hic vero ut universum permanent, curam gerens, agricolæofficio fungitur: et ille quidem propter se, hic vero propter Deum plantat ac seminat. Dixit enim: “Multiplicemini;” ubi hoc subaudiendum est: “Et ea ratione fit homo Dei imago, quatenus homo co-operatur ad generationem hominis.” Non est quælibet terra apta ad suscipienda semina: quod si etiam sit quælibet, non tamen eidem agricolæ. Neque vero seminandum est supra petram, neque semen est contumlia afficiendum, quod quidem dux est et princeps generationis, estque substantia, quæ simul habet insitas naturæ rationes. Quæ sunt autem secundum naturam rationes, absque ratione præternaturalibus mandando meatibus, ignominia afficere, valde est impium. Videte itaque quomodo sapientissimus Moyses infrugiferam aliquando sationem symbolice repulerit: “Non comedes, inquiens, leporem, nec hyænam.” Non vult homines esse qualitatis eorum participes, neque eis æqualem gustare libidinem: hæc enim animalia ad explendum coitum venereum feruntur insano quodam furore. Ac leporem quidem dicunt quotannis multiplicare anum, pro numero annorum, quos vixit, habentem foramina: et ea ratione dum leporis esum prohibet, significat se dehortari puerorum amorem. Hyænam autem vicissim singulis annis masculinum sexum mutare in femininum: significare autem non esse illi ad adulteria prorumpendum, qui ab hyæna abstinet.