Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 3b46b22aa60e713fd32b2c31c7c0f5e0509ab684eaa30cbb060eef9bcf5d4079 · 1,523 tekens

Quod si aliqua necessitas prohibebit tum vero maxima adhibenda virtus erit, ut cupiditati continentia reluctetur. Nec tanturn alienis, quæ attingere non licet, veriun etiam publicis vulgatisque corporibus abstinendum, Deus præcepit; docetque nos, cum duo inter se corpora fuerint copulata, unum corpus efficere. Ita qui se cœno immerserit, cœno sit oblitus necesse est; et corpus quidem cito ablui potest: mens autem contagione impudici corporis inquinata non potest, nisi et longo tempore, et multis bonis operibus, ab ea quæ inhæ serit colluvione purgari. Oportet ergo sibi quemque proponere, duorum sexuum conjunctionem generandi causa datam esse viventibus, eamque legera his affectibus positam, ut successionera parent. Sicut autem dedit nobis oculos Deus, non ut spectemus, voluptatemque capiamus, sed ut videamus propter eos actus, qui pertinent ad vitæ necessitatem, ita genitalem corporis partem, quod nomen ipsum docet, nulla alia causa nisi efficiendæ sobolis accepimus. Huic divinæ legi summa devotione parendum est. Sint omnes, qui se discipulos Dei profitebuntur, ita morati et instituti, ut imperare sibi possint. Nam qui voluptatibus indulgent, qui libidini obsequuntur, ii animam suam corpori mancipant, ad mortemque condemnant: quia se corpori addixerunt, in quod habet mors potestatem. Unusquisque igitur, quantum potest, formet se ad verecundiam, pudorem colat, castitatem conscientia et mente tueatur; nec tantum legibus publicis pareat: sed sit supra omnes leges, qui legem Dei sequitur. Quibus : 1

Alle records · Zoek op deze hash