Et qualis folii, est heminum generatia talis, ait Homerus. Plato autem in Cratylo, Orpheo tribuit eum sermonem, quo anima puniri in corpore dicitur: “Nempe corpus hoc animæ σῆμα,” monumentum, “quidam esse tradunt: quasi ipsa præsenti in tempore sit sepulta; atque etiam quia anima per corpus σημαίνει,“ significat, “quæcunclue significare potest: iedo σῆμα jure vocari. Videatur mihi præterea Orpheus nomen hoc ob id potissimum imposuisse, quod anima in corpore hoc delictorum luat pœnas.” Operæ pretium est autem meminisse etiam eorum, quæ dicit Philolaus. Sic enim dicit hic Pythagoreus: “Testantur autem veteres quoque theologi et vates, ad luenda supplicia animam conjunctam esse corpori, et in eo tanquam in monumento esse sepultam.” Quin etiam Pindarus de iis, quæ sunt in Eleusine, mysteriis loquens, infert: “Beatus, qui cum ilia sub terra videtit communia, novit quidem vitæ finem, novit autem datum Jovis imperium.” Et Plato similiter in Pædonene non veretur hoc modo scribere: “Porto autem hi, qui nobishæc constituerunt mysteria, non aliquid aliud,” usque ad: “Et cum diis habitatione.” Quid vero, cum dicit: “Quandiu corpus habuerimus, et anima nostra cum ejusmodi malo admista fuerit, illud, quod desideramus, nunquam satis assequemur?” annon significat generationem esse causam maximorum malorum? Jam vero in Phædone quoque testatur: “Evenit enim, ut qui recte philosophantur, non animadvertantur ab aliis in nullam rem aliam suum studium conferre, quam ut emoriantur, et sint mortui.” Et runus: “Ergo hic quoque philosophi anima corpus maxime vilipendit, et ab eo fugit, ipsa autem secum seorsim esse quærit.” Nunquid autem consentit cum divino Apostolo, qui dicit: “Infelix ego homo, quis me liberabit a corpore mortis hujus?” nisi forte eorum consensionem, qui trahuntur in vitium, “corpus morris” dicit tropice. Atque coitum quoque, qui est principium generationis, vel ante Marcionem vietur Plato aversari in primo De republica: ubi cum laudasset senectutem, subjungit: “Velim scias, quod quo magis me deficiunt alise,” nempe corporis, “voluptates, eo magis confabulandi cupiditas, et voluptas, quam ex ea re capio, augetur.” rei veneree injecta esset menrio: “Bona verba quæso,” inquit: “ego vero lubenter isthinc, tanquam ad insano aliquo et agresti domino, effugi?’ Rursus in Phædone, vituperans generationem, dicit: “Quæ ergo de his in arcanis dicitur, hæc est oratio, quod nos homines sumus in custodia allqua.” Et rursus: “Qui autem pie præcæ teris vixisse inveniuntur, hi sunt, qui ex his terrenis locis, tanquam e carcere, soluti atque liberati, ad puram in altioribus locis habitationem transcendunt.” Sed tamen quamvis ita se habeat, recte a Deo mundum administrari existimat; unde dicit: “Non oportet autem seipsum solvere, nec effugere.” Et ut paucis dicam, non dedit Marcioni occasionem, ut malam existimaret materiam, cum ipse pie de mundohæc dixerit: “Ab eœnim, qui ipsum construxit, habet omnia bona: a priori autem deformirate incommoda et injusta omnia, quæ intra cœlum nascuntur, mundus ipse sustinet, et animantibus inserit.” Adhuc autem subjungit manifestius: “Cujus quidem defectus est coporea temperatura, priscæ naturge comes; ham quiddam valde deforme erat, et ordinis expert, priusquampræsenti ornatu decoraretur.” Nihilominus autem in Legibus quoque deflet humanum genus, sic dicens: “Dii autem hominum genus laboribus naturæ pressum miserati, remissiones ipsis statuerunt laborum, solemnium videlicit festorum vicissitudines.” Et in Epinomide persequitur etiam causas, cur sint horninure miserti, et sic dicit: “Ab initio ipsum esse genitum, est grave cuilibet animanti: primum quidem, quod eorum constitutionis sint participes, quæ in utero gestantur; deinde ipsum nasci, et præterea nutriri et erudiri, per irmumerabiles labores universa fiunt, ut omnes dicimus.” Quid vero? annon Heraclitus generationera quoque dicit esse mortem? Pythagoras autem similiter atque Socrates in Gorgia, cum dicit: “Mors est, quæ unque experrecti videmus: quæ cunque autem dormientes, somnus.” Sed de his quidem satis. Quando autem tractabimus de principiis, tune et has repugnantias, quas et innuunt philosophi, et suis dogmatibus decernunt Marcionistæ, considerabimus. Cæterum satis dilucide ostensas esse existimo, externorum alienorumque dogmaturn occasiones Marcionem ingrate et indocte accepisse a Platone. Nobis autem procedar sermo de continentia. Dicebamus autem”