“On doit d’autant plus louer le grand
sens de Saint Basile qui s’inspire presqu’
entièrement d’Origène et de Plotin, sans tomber dans
leur erreur. En riant toute espèce de relation entre les
astres et les actes de l’homme, il conserve intacte notre
liberté.” Fialon, p. 425.
“Quale deinde judicium de hominum factis Deo relinquitur,
quibus cœlestis necessitas adhibetur cum Dominus ille sit et
siderum et hominum. Aut si non dicunt stellas accepta quidam
potestate a summo Deo, arbitrio suo ista decernere, sed in talibus
necessitatibus ingerendis illius omnino jussa complere, ita ne de
ipso Deo sentiendum est, quod indignissimum visum est de stellarum
voluntate sentire. Quod si dicuntur stellæ significare
potius ista quam facere, ut quasi locutio sit quædam illa
positio prædicens futura, non agens (non enim mediocriter
doctorum hominum fuit ista sententia) non quidem ita solent loqui
mathematici, ut verbi gratia dicunt, Mars ita positus homicidam
significat, sed homicidam non facit.” August., De
C. Dei. v. 1.