On the earlier part of the canon the Ben. note says: “Balsamon, Zonaras, et Aristenus varia commentantur in hunc canonem, sed a mente Basilii multum abludentia. Liquet enim hoc labiorum peccatum, cui remissior pœna infligitur ipsa actione, quam Basilius minime ignoscendam esse judicat, levius existimari debere. Simili ratione sanctus Pater in cap. vi. Isaiæ n. 185, p. 516, labiorum peccata actionibus, ut leviora, opponit, ac prophetæ delecta non ad actionem et operationem erupisse, sed labiis tenus constitisse observat. In eodem commentario n. 170, p. 501, impuritatis peccatum variis gradibus constare demonstrat, inter quos enumerat ῥήματα φθοροποιά, verba ad corruptelam apta, ὁμιλίας μαχράς, longas confabulationes, quibus ad stuprum pervenitur. Ex his perspici arbitror peccatum aliquod in hoc canone designari, quod ipsa actione levius sit: nedum ea suspicari liceat, quæ Basilii interpretibus in mentem venerunt. Sed tamen cum dico Basilium in puniendis labiorum peccatis leniorem esse, non quodlibet turpium sermonum genus, non immunda colloquia (quomodo enim presbyteris hoc vitio pollutis honorem cathedræ reliquisset?), sed ejusmodi intelligenda est peccandi voluntas, quæ foras quidem aliquo sermone prodit, sed tamen quominus in actum erumpat, subeunte meliori cogitatione, reprimitur. Quemadmodum enim peccata, quæ sola cogitatione committuntur, idcirca leviora esse pronuntiat Basilius, comment. in Isaiam n. 115, p. 459, et n. 243, p. 564, qui repressa est actionis turpitudo; ita hoc loco non quælibet labiorum peccata; non calumnias, non blasphemias, sed ea tantum lenius tractat, quæ adeo gravia non erant, vel etiam ob declinatam actionis turpitudinem, ut patet ex his verbis, seque eo usque peccasse confessus est, aliquid indulgentiæ merere videbantur.” On the word καθαιρεθήσεται it is remarked: “In his canonibus quos de clericorum peccatis edidit Basilius, duo videntur silentio prætermissa. Quæri enim possit 1o cur suspensionis pœnam soli lectori ac ministro, sive subdiacono, imponat, diaconis autem et presbyteris depositionem absque ulla prorsus exceptione infligat, nisi quod eis communionem cum diaconis et presbyteris relinquit, si peccatum non ita grave fuerit. Erat tamen suspensionis pœna in ipsos presbyteros non inusitata, ut patet ex plurimis apostolicis canonibus, in quibus presbyteri ac etiam ipsi episcopi segregantur, ac postea, si sese non emendaverint, deponuntur. Forte hæc reliquit Basilius episcopo dijudicanda quemadmodum ejusdem arbitrio permittet in canonibus 74 et 84, ut pœnitentiæ tempus imminuat, si bonus evasint is qui peccavit. 2o Hæc etiam possit institui quæstio, utrumne in gravissimis quidem criminibus pœnitentiam publicam depositioni adjercerit. Adhibita ratio in Canone 3, cur aliquid discriminis clericos inter et laicos ponendum sit, non solum ad gravia peccata, sed etiam ad gravissima pertinet. Ait enim æquum esse ut, cum laici post pœnitentiam in eumdem locum restituantur, clerici vero non restituantur, liberalius et mitius cum clericis agatur. Nolebat ergo clericos lapsos quadruplicem pœnitentiæ gradum percurrere. Sed quemadmodum lapso in fornicationem diacono non statim communionem reddit, sed ejus conversionem et morum emendationem probandam esse censit, ut ad eumdem canonem tertium observavimus, ita dubium esse non potest quin ad criminis magnitudinem probandi modum et tempus accommodaverit.