Testimonia

Publiek archief van verzamelde, gedownloade, ontdubbelde en geverifieerde teksten.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 3405c3ccade83068cd12f56cfa9e60ce877a6178af45b5693a46282e29e1daff · 872 tekens

“Ac mihi quidem videtur, cum duæ sententiæ fuissent veterum philosophorum, una eorum qui censerent omnia ita fato fieri, ut id fatum vim necessitatis afferret, in qua sententia Democritus, Heraclitus, Empedocles, Aristoteles fuit; altera eorum, quibus viderentur sine ullo fato esse animorum motus voluntarii: Chrysippus tanquam arbiter honorarius, medium ferire voluisse…quanquam assensio non possit fieri nisi commota visa, tamen cum id visum proximam causam habeat, non principalem hanc habet rationem, ut Chrysippus vult, quam dudum diximus, non, ut illa quidem fieri possit, nulla vi extrinsecus excitata, necesse est enim assensionem viso commoveri, sed revertitur ad cylindrum, et ad turbinem suum, quæ moveri incipere, nisi pulsa non possunt: id autem cum accidit suapte natura, quod superest et cylindrum volvi, et versari turbinem putat.” (Cic., De fato. xviii.)

Alle records · Zoek op deze hash