de Incar. Dom. Sac. vi. II. Ed. Ben. p. 716. The Latin of Ambrose, which is not exactly rendered by Theodoret, is as follows:—"Sic scriptum est, inquiunt, quia Verbum caro factum est (Ioan 1, 14). Scriptum est, non nego: sed considera quid sequatur; sequitur enim: Et habitavit in nobis, hoc est, illud Verbum quod carnem suscepit, hoc habitavit in nobis, hoc est, in carue habitavit humana. "Miraris ergo quia scriptum est: Verbum caro factum est, cum caro assumpta sit a Dei Verbo: quando de peccato quod non habuit, scriptum est quia peccatum factus est, hoc est, non natura operationeque peccati, utpote in similitudinem carnis peccati factus: sed ut peccatum nostrum in sua carne crucifigeret, susceptionem pro nobis infirmitatum obnoxii jam corporis peccati carnalis assumpsit. Desinant ergo dicere naturam Verbi in corporis naturam esse mutatam; ne pari interpretatione videatur natura Verbi in contagium mutata peccati Aliud est enim quod assumpsit, et aliud quod assumptum est.”