Hic primum adorationem cum invocatione confundis, quod tamen fieri non debet, cum utriusque sit diversa quædam ratio, adeo ut ego, quamvis nihil prorsus dubitem, præceptum extare de adorando Christo, et etiamsi non extaret, tamen eum a nobis adorari omnino debere, non idem tamen existimem de eodem invocando, cum videlicet invocatio pro ipsa opis imploratione, et directione precum nostrarum accipitur. Hic enim statuo id quidem merito a nobis fieri posse, id est, posse nos jure ad ipsum Christum preces nostras dirigere, nihil tamen esse quod nos id facere cogat.:
1