Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 2fc979e3da2f82381a30ae900c0c3430d17b9aa630f0564eec00a209e3100651 · 916 tekens

“Si quis interroget quempiam hæreticorum sibi talia persuadentem, Unde probas, unde doces quod Ecclesiæ Catholicæ universalem et antiquam fidem dimittere debeam? Statum ille, ‘Scriptum est enim,’ et continuo mille testimonia, mille exempla, mille auctoritates parat de Lege, de Psalmis, de Apostolis, de Prophetis, quibus, novo et malo more interpretatis, ex arce Catholica in hæreseos barathrum infelix anima præcipitetur. Audent enim polliceri et docere, quod in Ecclesia sua, id est, in communionis suæ conventiculo, magna et specialis ac plane personalis quædam sit Dei gratia, adeo ut sine ullo labore, sine ullo studio, sine ulla industria, etiamsi nec petant, nec quærant, nec pulsent, quicunque illi ad numerum suum pertinent, tamen ita divinitus dispensentur, ut, angelicis evecti manibus, id est, angelica protectione servati, nunquam possint offendere ad lapidem pedem suum, id est, nunquam scandalizari.”

Alle records · Zoek op deze hash