Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 2e1dc764cc00f24f438ceac9eda71105ea413278bd23d4a3a0f107276d66b1c7 · 829 tekens

Nam quod ais, ea ibi, tum de Christianorum resurrectione, tum de morte impiorum pæssim contineri, quæ a multis sine magna offensione, tum nostris tum aliis, legi non possint; scio equidem ea ibi contineri, sed meo judicio nec passim, nec ita aperte (cavi enim istud quantum potui) ut quisquam vir pius facile offendi possit, adeo ut quod nominatim attinet ad impiorum mortem, in quo dogmate majus est multo offensionis periculum, ea potius ex iis colligi possit, quæ ibi disputantur, quam expresse literis consignata extet; adeo ut lector, qui alioqui sententiam meam adversus Puccium de mortalitate primi hominis, quæ toto libro agitatur, quæque ob non paucos quos habet fautores parum aut nihil offensionis parere potest, probandam censeat, prius sentiat doctrinam istam sibi jam persuasam esse quam suaderi animadvertat.: 1

Alle records · Zoek op deze hash