Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 29660d8df4db0b826c1868c66229739b30951417abf268e1ccb173b90d5dd024 · 572 tekens

Neque est hoc novum argumentum, sed antiquissimum. Scribit enim S. Prosper in Epistola ad S. Augustinum, Gallos qui sententiam ejusdem Augustini de predestinatione calumniabantur, illud potissimum objicere solitos quod ea sententia doctrinæ veterum videbatur esse contraria. Sed respondet idem Augustinus in Lib. de Bono Perseverantiæ, veteres patres, qui ante Pelagium floruerunt, quæstionem istam nunquam accurate tractasse sed incidenter solum, et quasi per transitum illam attigisse. Addit vero, in fundamento hujus sententiæ (quod est gratiam Dei non præveniri : 1

Alle records · Zoek op deze hash