Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 28a2bc4017d10ae1231741909627171da34c8afaf8129e3e9f6c01bb7617ea6a · 1,133 tekens

Ut ventum est ad horam profitendæ fidei quæ verbis certis conceptis retentisque memoriter, de loco eminentiore, in conspectu populi fidelis, Romæ reddi solet ab eis qui accessuri sunt ad gratiam tuam, oblatum esse dicebat Victorino a presbyteris, ut secretius redderet, sicut nonnullis qui verecundia trepidaturi videbantur, offerri mos erat; illum autem maluisse salutem suam in conspectu sanctæ multitudinis profiteri. Non enim erat salus, quam docebat in rhetorica, et tamen eam publice professus erat. Quanto minus ergo vereri debuit mansuetum gregem tuum pronuncians verbum tuum, qui non verebatur in verbis suis turbas insanorum! Itaque ubi ascendit ut redderet, omnes sibimet invicem quisque ut eum noverant, instrepuerunt nomen ejus strepitu gratulationis, (quis autem ibi eum non noverat?) et sonuit presso sonitu per ora cunctorum collætantium, Victorinus, Victorinus. Cito sonuerunt exultatione quia videbant eum, et cito siluerunt intentione ut audirent eum. Pronunciavit ille fidem veracem præclara fiducia, et volebant eum omnes rapere intro in cor suum; et rapiebant amando et gaudendo. Hæ rapientium manus erant: 1

Alle records · Zoek op deze hash