We give the original of this very obscure
paragraph:—“Numero autem quadragenario vitam istam propter ea
figurari arbitror, quia denarius in quo est perfectio beatitudinis
nostræ, sicut in octonario, quia redit ad primum, ita in hoc mihi
videtur exprimi: quia creatura, quæ septenario figuratur adhæret
Creatori in quo declaratur unitas Trinitatis per universum mundum
temporaliter annuntianda; qui mundus et a quatuor ventis delimatur
et quatuor elementis erigitur, et quatuor anni temporum vicibus
variatur. Decem autem quater in quadraginta consummantur,
quadragenarius autem partibus suis computatus, addit ipsum denarium
et fiunt quinquaginta tanquam merces laboris et
continentiæ.”