4. Sic dicit Jehovah Deus Israel, Ecce ego reduco (alii vertunt, convertam; quidam minus apte, congregabo; bene vertetur, contraham, vel, prohibebo) onmia vasa (id est, instrumenta) bellica (belli) quae sunt in manibus vestris, quibus yes praeliamini (in ipsis, sed abundat) adversus regem Babylonis et Chaldaeos, qui obsident vos ab extra murum (hoc est, foris extra murum,) et colligam ipsos in medium urbis hujus.