14. Ligatumest (hic vertit Hieronymus, vigilavit, namhallucinatus est inpuncto duntaxat צנשקד et legendum est צנשקד quia est punctum sinistrum, quod significat ligave, ligatum est igitur) jugum iniquitatum mearum in manu ejus; implicitae sunt (vel, perplexae,) ascenderunt super collum meum; corruere fecit (vel, debilitavit) robur meum; dedit me Dominus in manus eorum (est in regimine, et tamen nulla sequitur additio, quae respondeat, sed apparet aliquid esse subaudiendum, in manus ergo hostium) ex quibus non potero surgere.