Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 26765bd774990827abcce5432eaf47e91af3ccf4f88156c7797dc27f73b57dee · 529 tekens

Non solum illa opera legis quæ sunt in veteribus sacramentis, et nunc revelato testamento novo non observantur a Christianis, sicut est circumcisio præputii, et sabbati carnalis vacatio; et a quibusdam escis abstinentia, et pecorum in sacrificiis immolatio, et neomenia et azymum, et cætera hujusmodi, verum etiam illud quod in lege dictum est, ‘Non concupisces,’ quod utique et Christianis nullus ambigit esse dicendum, non justificat hominem, nisi per fidem Jesu Christi, et gratiam Dei per Jesum Christum Dominum nostrum: 1

Alle records · Zoek op deze hash