A striking passage from the same Homily is thus rendered
by Rufinus: “Considera ergo primo omnium quod homo es,
id est solum in terres animal ipsis divinis manibus formatum.
Nonne sufficeret hoc solum recte atque integre sapienti ad magnum
summumque solutium, quod ipsius Dei manibus qui omnia reliqua
præcepti solius fecit auctoritate subsistere, homo fictus es et
formatus? Tum deinde quod cum ad imaginem Creatoris et
similitudinem sis, potes sponte etiam ad angelorum dignitatem culmenque
remeare. Animam namque accepisti intellectualem, et rationalem,
per quam Deum possis agnoscere, et naturam rerum conspicabili rationis
intelligentia contemplari: sapientiæ dulcissimis fructibus
perfrui præsto est. Tibi omnium cedit animantium genus,
quæ per connexa montium vel prærupta rupium aut opaca
silvarum feruntur; omne quod vel aquis tegitur, vel præpetibus
pennis in aere suspenditur. Omne, inquam, quod hujus mundi est,
servitis et subjectioni tuæ liberalis munificentia conditoris
indulsit. Nonne tu, sensu tibi rationabili suggerente,
diversitates artium reperisti? Nonne tu urbes condere, omnemque
earum reliquum usum pernecessarium viventibus invenisti? Nonne
tibi per rationem quæ in te est mare pervium fit? Terra,
flumina, fontesque tuis vel usibus vel voluptatibus famulantur.
Nonne aer hic et cœlum ipsum atque omnes stellarum chori vitæ
mortalium ministerio cursus suos atque ordines servant? Quid ergo
deficis animo, et deesse tibi aliquid putas, si non tibi equus
producitur phaleris exornatus et spumanti ore frena mandens
argentea? Sed sol tibi producitur, veloci rapidoque cursu
ardentes tibi faces caloris simul ac luminis portans. Non habes
aureos et argenteos discos: sed habes lunæ discum purissimo
et blandissimo splendore radiantem. Non ascendis currum, nec
rotarum lupsibus veheris, sed habes pedum tuorum vehiculum tecum
natum. Quid ergo beatos censes eos qui aurum quidem possisent,
alienis autem pedibus indigent, ad necessarios commeatus? Non
recubas eburneis thoris, sed adjacent fecundi cespites viridantes et
herbidi thori, florum varietate melius quam fucatis coloribus Tyrii
muricis picti, in quibus dulces et salubres somni nullis curarum
morsibus effugantur. Non te contegunt aurata laquearia; sed
cœlum te contegit ineffabili fulgore stellarum depictum.
Hæc quidem quantum ad communem humanitatis attinet vitam.
Accipe vero majora. Propter te Deus in hominibus, Spiritus sancti
distributio, mortis ablatio, resurrectionis spes. Propter te
divina præcepta hominibus delata, quæ te perfectam doceant
vitam, et iter tuum ad Deum per mandatorum tramitem dirigant.
Tibi panduntur regna cœlorum, tibi coronæ justitiæ
præparantur; si tamen labores et ærumnas pro justitia ferre
non refugis.” §
6.