The Ben. note is Tota hæc explicandi ratio non sua sponte deducta, sed vi pertracta multis videbitur. Sed illud ad excusandum difficilius, quod ait Basilius angelorum scientiam crassam esse, si comparetur cum ea quæ est facie ad faciem. Videtur subtilis explicatio, quam hic sequitur, necessitatem ei imposuisse ita de angelis sentiendi. Nam cum diem et horam idem esse statueret, ac extremam beatitudinem; illud Scriptura, sed neque angeli sciunt, cogebat illis visionem illam, quæ fit facie ad faciem, denegare; quia idem de illis non poterat dici ac de Filio, eos de se ipsis scire id quod sunt, nescire quod non sunt. Quod si hanc hausit opinionem ex origenis fontibus, qui pluribus locis eam insinuat, certe cito deposuit. Ait enim tom II. p. 320. Ανγελοσ ιν δίινυμ φαχιεμ χοντινεντερ ιντεντοσ οχυλοσ ηαβερε. Ιδεμ δοχετ ιν Χομ. Is. p. 515, n. 185, et De Sp. S. cap. XVI.