In has angustias Cicero coarctat animum religiosum, ut unum eligat e duobus, — aut ease aliquid in nostra voluntate, aut esse præscientiam futurorum: quoniam utrumque arbitratur esse non posse, sed ai alterum confirmatur, alterum tolli: si elegerimus præscientiam futurorum, tolli voluntatis arbitrium: si elegerimus voluntatis arbitrium, tolli præscientiam futurorum. Ipse itaque ut vir magnus et doctus, et vitæ humanæ plurimum et peritissime consulens, ex his duobus elegit liberum voluntatis arbitrium. Quod ut confirmaretur, negavit præscientiam futurorum, atque ita dum vult facere liberos, facit sacrilegos. Religiosus autem animus utrumque eligit, utrumque confitetur, et fide pietatis utrumque confirmat. Quomodo inquit: Nam si est præscientia futurorum, sequuntur illa omnia, quæ connexa sunt, donec eo perveniatur, ut nihil sit in nostra voluntate, Porro, si est aliquid in nostra voluntate, eisdem recursis gradibus eo pervenitur, ut non sit præscientia futurorum. Nam per illa omnia sic recurritur. Si est voluntatis arbitrium, non onmia fato fiunt. Si non omnia fato fiunt, non est omnium certus ordo causarum. Si certus causarum ordo non est: nec rerum certus est ordo præscienti Deo, quæ fieri non possunt nisi præcedentibus, et efficientibus causis. Si rerum ordo præscienti Deo certus non est, non omuia sic veniunt, ut ea ventura præscivit. Porro, si non omnia sic eveniunt ut ab illo eventura præscita sunt, non est, inquit in Deo præscientia futurorum. Nos adversus istos sacrilegos ausus, et impios, et Deum dicimus omnia scire antequam fiant; et voluntate nos facere, quicquidnobis non nisi volentibus fieri sentimus et novimus.:
1