Quid ad ea testimonia quæ nos a Christo testantur redemptos respondes? — Resp. E verbo redimendi non posse efiici satisfactionem hanc, hinc est planum, quod de ipso Deo et in novo et in prisco fœdere scribitur, eum redemisse populum suum ex Ægypto, eum fecisse redemptionem populo suo. Deinde cum scriptum sit quod Deus redemit Abrahamum et Davidem, et quod Moses fuerit redemptor, et quod simus redempti e nostris iniquitatibus, aut e vana conversatione nostra, et e maledictione legis; certum autem est Deum nemini satisfecisse, nec vero aut iniquitatibus, aut conversationi vanæ, aut legi satisfactum esse dici posse.:
1