cuivis planum est; cujus generis præstantia, cum creatio cœli et terræ non sit, nec esse possit, apparet manifeste non in eum finem testimonium ab co scriptore allatum, ut Christum creasse cœlum et terram probaret. Cum igitur prior ad Christum referri nequeat, apparet posteriorcm tantum ad eum referendam esse, id veto propterea quod Dcus cœlum et terram per cum aboliturus sit, tum cum judicium extremum per ipsum est executurus, quo quidem tantopere præstantia Christi præ angelis conspicua futura est, ut ipsi angeli sint ei ca ipsa in re ministraturi. Quæ posterior orstio, cum sine verbis superioribus, in quibus fit cœli terræque mentio, intelligi non potuerit, cum sit cum iis per vocem ipsi conjuncta, et eadem illa verba priora idem autor commemorare necesse habuit. Nam si alii scriptores sacri ad eum modum citant testimonia Scripture, nulla adacti necessitate, multo magis huic, necessitate compulso, id faciendum fuit.:
1