An pro tempore illa bona erant, flendo petere etiam quod noxie daretur; indignari acriter non subjectis hominibus, liberis et majoribus, hisque a quibus genitus est; multisque præterea prudentioribus, non ad nutum voluntatis obtemperantibus, feriendo nocere niti, quantum potest, quia non obeditur imperiis quibus perniciose obediretur? Ita imbecillitas membrorum infantilium innocens est, non animus infantium.:
1