The Ben. note
is Tota hæc explicandi ratio non sua sponte deducta, sed vi
pertracta multis videbitur. Sed illud ad excusandum
difficilius, quod ait Basilius angelorum scientiam crassam esse, si
comparetur cum ea quæ est facie ad faciem. Videtur
subtilis explicatio, quam hic sequitur, necessitatem ei imposuisse
ita de angelis sentiendi. Nam cum diem et horam idem esse
statueret, ac extremam beatitudinem; illud Scriptura, sed
neque angeli sciunt, cogebat illis visionem illam, quæ fit
facie ad faciem, denegare; quia idem de illis non poterat dici ac de
Filio, eos de se ipsis scire id quod sunt, nescire quod non
sunt. Quod si hanc hausit opinionem ex origenis fontibus, qui
pluribus locis eam insinuat, certe cito deposuit. Ait enim
tom II. p. 320. Ανγελοσ ιν
δίινυμ
φαχιεμ
χοντινεντερ
ιντεντοσ
οχυλοσ
ηαβερε. Ιδεμ
δοχετ ιν
Χομ. Is. p. 515, n. 185, et De
Sp. S. cap. XVI.