290 REGISTER OF EXETER COLLEGE.
non fiat aliqualiter. Datum apud parcum Stowe tercio Idus Aprilis
A.D. Mccc vicesimo sexto (3 Ap. 1326).
(7) Anno MCCC xxvito xxv. die mensis Aprilis, in mei &c. presencia
constitutis personaliter infra mansum parsonatus S. Mildrede Oxonie
M. Johanne de Sovenassh Rectore domus de Stapeldon halle et
domino Willelmo de Ponte in capella seu oratorio eiusdem domus
tunc temporis capellano ex parte una et domino Johanne Rectore
ecclesie S. Mildrede ex altera. Idem rector domus de Stapeldon
hall proposuit quod, cum per Henricum Lincoln. Episcopum Rectori
et Scolaribus ut infra septa eiusdem oratorium seu capellam construere
valeant et divina officia per perpetuum sacerdotem celebranda &c.
audire, Ita tamen quod singuli capellani &c., licentiam dignaretur
admittere. Q,ui quidem Johannes &c. gratanter admisit. Acta sunt
hec &c., presentibus M. Willelmo Bere baculario iuris civilis, dominis
Roberto Kary, Henrico Wall, Henrico de Tiverton, Roberto de
Middellond scolaribus tunc temporis Universitatis, ac Waltero de
Hamme, Ricardo de Burcestre, Willelmo Russel, Simon de Bristowe
eiusdem ecclesie parochianis (25 Ap. 1326).
Et ego Jacobus Ricardi died Coleman de Hanont Wint. dioc.
clericus apostolica auctoritate notarius publicus &c.
(8) Walterus de Stapeldon Exon, episcopus Aulam nominatam
Stapeldon hall pro duodecim scolaribus et uno capellano in municipio
Oxonie fundavit, nos Rector et scolares ordinamus quod singulis
annis pro anima Fundatoris &c. die S. Michaelis circa tumbarn
{z.e. 16 Oct.) Placebo et Dirige cum missa in crastino celebretur . . .
in termino estivali. (imperfect.)
(12) Although the Rector and Fellows have had a chapel &c. from
their foundation, yet Thomas Bp. of Lincoln, at the instigation of
Roger de Faryngs calling himself Rector of S. Mildred’s, has put
an interdict on the chapel without any cause being heard and refused
to listen to the College, I the procurator of the College appeal to the
Apostolic See and the Court of Canterbury. (.^ I342—7 )*
(16) Robertus Rygge S. T. P. Cancellarius Universitatis Oxon.,
Johannes Landreyn S. T. P. et Thomas Chylyngdon decretorum
doctor, Willelmi archiepiscopi Cantuariensis commissarii, Rectori
et Scolaribus collegii aule de Stapuldon. Ad officium capellani
per amocionem M. Willelmi Serche nuper dicti collegii capellani
auctoritate metropolitica factam vacans et ad presentacionem dicti
Patris hac vice spectans M. Willelmum Talkarn capellanum Exon,
diocesis vobis prefecimus et eciam presentamus. Datum Oxonie