We give the original of this very obscure paragraph:—“Numero autem quadragenario vitam istam propter ea figurari arbitror, quia denarius in quo est perfectio beatitudinis nostræ, sicut in octonario, quia redit ad primum, ita in hoc mihi videtur exprimi: quia creatura, quæ septenario figuratur adhæret Creatori in quo declaratur unitas Trinitatis per universum mundum temporaliter annuntianda; qui mundus et a quatuor ventis delimatur et quatuor elementis erigitur, et quatuor anni temporum vicibus variatur. Decem autem quater in quadraginta consummantur, quadragenarius autem partibus suis computatus, addit ipsum denarium et fiunt quinquaginta tanquam merces laboris et continentiæ.”