Paulus agit de operibus et perfectis in hoc dicto, ideo enim adjecit, sine operibus legis, ut indicaretur loqui eum de operibus a lege requisitis, et sic de perpetua et perfectissima divinorum præceptorum obedientia sicut lex requirit. Cum autem talem obedientiam qualem lex requirit nemo præstare possit, ideo subjecit apostolus nos justificari fide, id est, fiduciâ et obedientiâ ea quantum quisque præstare potest, et quotidie quam maximum præstare studet, et connititur. Sine operibus legis, id est, etsi interim perfecte totam legem sicut debebat complere nequit:
1