Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 14f0329db9136f41a9e682ac7e46a70a832020c751b52e91dd8596a8178a68f3 · 703 tekens

Speciem et pondus videtur habere hæc objectio; nec pauci sunt, qui ejus vi adeo moventur, ut divinam futurorum contingentium præscientiam negate, et quæ pro ea facere videntur loca, atque argumenta, magno conatu torquere malint, et flectere in sensus, non minus periculosos quam difficiles. Ad me quod attinet, ego hactenus sive religione quadam animi, sive divinæ majestatis reverentia, non potui prorsus in animum meum inducere, rationem istam allegatam tanti esse, ut propter eam Deo futurorum contingentium præscientia detrahenda sit; maxime cum vix videam, quomodo alioquin divinarum prædictionum veritas salvari possit, sine aliqua aut incertitudinis macula, aut falsi possibilis suspicione.: 1

Alle records · Zoek op deze hash