23. Propterea quod fecerunt (vel, patrarunt) flagitium in Israel, et scortati sunt cum uxoribus sociorum suorum, et locuti sunt sermonem in nomine meo mendaciter; quod (vel, quem sermonem) non mandaveram ipsis; ego autem sum cognitor et testis, dicit Jehova.