“Insecta multi negarunt spirare, idque ratione
persuadentes, quoniam in viscera interiora nexus spirabilis non
inesset. Itaque vivere ut fruges, arboresque: sed
plurimum interesse spiret aliquid an vivat. Eadem de causa nec
sanguinem iis esse qui sit nullis carentibus corde atque
jecore. Sic nec spirare ea quibus pulmo desit unde numerosa
series quæstionum exoritur. Iidem enim et vocem esse his
negant, in tanto murmure apium, cicadarum sono…nec video cur
magis possint non trahere animam talia, et vivere, quam spirare sine
visceribus.” Plin. xi. 2.