17. Adhuc clama, dicendo, Sic Iehova exercituum, Adhuc conterentur (alii vertunt, dispergentur, vel, se diffundent, vel, segregabuntur; sed dicemus de proprio sensu, conterentur ergo) urbes prae bono; et consolabitur Iehova adhuc Sion, et eliget adhuc Ierusalem.