Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 08015fe1ebd5cd47c4e23529241528d00c764397ef37c833a8d2a0f93aad269a · 605 tekens

Nam quod semel per escarum abundantian concretus fuerit in medullis, necesse est egeri atque ab ipsa naturæ lege propelli, quæ exuberantiam cujuslibet umoris superflui velut noxiam sibi atque contrariam in semet ipsa residere non patitur ideoque rationabili semper et æquali est corpus nostrum parsimonia castigandum, ut si naturali hac necessitate commorantes in carne omnimodis carere non possumus, saltim rarius nos et non amplius quamtrina vice ista conluvione respersos totius anni cursus inveniat, quod tamen sine ullo pruritu quietus egerat sopor, non fallax imago index occultæ voluptatis eliciat.

Alle records · Zoek op deze hash