Quia non de verbis solum Scripturæ, sed etiam de sensu plurima controversia est, si ecclesiæ interpretatio non est certa intelligendi norma, ecquis erit istiusmodi controversiæ judex? Sensum enim suum pro sua virili quisque defendet; quod si in explorandâ verbi Dei intelligentiâ nullus est certus judex, audemus dicere nullam rempublicam fuisse stultius constitutam. Sin autem apostoli tradiderunt ecclesiis verbum Dei sine intelligentia verbi Dei, quomodo prædicârunt evangelium omni creaturæ? quomodo docuerunt omnes gentes servare quæcunque illis fuerunt a Christo commendata. Non est puerorum aut psittacorum prædicatio, qui sine mente dant, accipiuntque sonum:
1