Quinam sunt autem illi “duo et tres, qui congregantur in nomine Domini, in” quorum “medio” est Dominus? annon virum et mulierem et filium tres dicit, quoniam mulier cum viro per Deum conjungitur? Quod si accinctus quis esse velit et expeditus, non volens procreate liberos, propter eam, quæ est in procreandis liberis, molestiam et occupationem, “maneat,” inquit Apostolus, absque uxore “ut ego.” Quiam vero effatum Domini exponunt, ac si dixisset, cum pluribus quidem esse Creatorem ac præsidem generationis Deum; cum uno autem, nempe electo, Servatorem, qui alterius, boni scilicet, Dei Filius sit. Hoc autem non ira habet: sed est quidem etiam cum iis, qui honeste ac moderate in matrimonio versati sunt, et liberos susceperunt, Deus per Filium: est autem etiam cum eo, qui secundum Logon, seu rationem, fuit continens, idem Deus. Fuerint autem aliter quoque tres quidem, ira, cupiditas, et ratio: caro autem at anima et spiritus, alia ratione. Forte autem et vocationem et electionem secundam, et tertium genus, quod in primo honore collocatur, innuit trias prius dicta: cum quibus est, quæ omnia considerat, Dei potestas, absque divisione cadens in divisionem. Qui ergo animæ naturalibus, ita ut oportet, utitur operationibus, desiderat quidem ea, quæ sunt convenientia, odio autem habet ea, quæ lædunt, sicut jubent mandata: “Benedices” enim, inquit, “benedicenti, et maledices maledicenti.”