Solet autem etiam quæri schismatici quid ab hæreticis distent, et hoc inveniri quod schismaticos non fides diversa faciat sed communionis disrupta societas. Sed utrum inter zizania numerandi sint dubitari potest, magis autem videntur spicis corruptis esse similiores, vel paleis aristarum fractis, vel scissis et de segete abruptis:
1