4. Propter terram afflictam (contritam, vel, scissam; cum enim verbum hoc proprie significat conterere, non dubito, quin Propheta hic terram vel pulverulentam vel concisam signifcat,) quia non fuit pluvia in terra, confusi sunt agricolae (vel, pudefacti sunt, repetit illud verbum בשו) et cooperuerunt caput suum (etiam eandem dictionem repetit.)