Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 00b9720b25d4188b54500629476450453e667a87d5815bb13ef5772aeb94ed58 · 663 tekens

Utrique Galilaeae Syria et Phoenice adhaerent disterminantque eam a solis occasu Ptolemais territorii sui finibus et mons Carmelus, qui erat ante Galilaeis, nunc vero Tyriorum finibus adsociatus, cui conectitur Gabaa civitas, quae quondam Iudaeis causa gravis exitii fuit. ab oriente eam Ippene et Gadara suis finibus resecant; eadem autem et Gaulanitidi regioni et regno Agrippae confinia praescripta veteri aevo fuere. a meridiano latere Scythopolis et Samaria suis utraque excipiunt regionibus nec ultra fluenta Iordanis patiuntur extendi. septentrionalia eius a dextero latere Tyrus claudit omnisque regio Tyriorum, cuius obiectu Galilaeae spatia definiuntur.

Alle records · Zoek op deze hash