8. Decem autem homines inventi sunt in ipsis qui dixerunt (et dixerunt, copula resolvi debet hoc modo; dixerunt ergo) ad Ismael, Ne interficias nos, quia sunt nobis opes reconditae in agro, triticum et hordeum (sunt pluralis
numeri, sed durum esset Latine dicere, tritica et hordea) et oleum et mel: et cessavit (vel, destitit,) et non occidit eos in medio fratrum suorum.