(iii) Yet again there is a Syriac Liturgy
called St. Basil’s, translated by Masius, and given by Renaudot
in his second volume. cf. Dict.
Christ. Ant. s.v. “Liturgy,” and C. Hole,
Manual of the Book of Common Prayer, chap. ii. Fessler
notes: “Extat Liturgia S. Basilii tam fusior quam
brevior gr. et lat. in Eucholog. Gr. ed. J. Goar Venetiis 1730
et alia gr. et lat. in E. Renaudot Coll. Lit. Or. Paris,
1716, item alia latine tantum conversa ex Coptico Jacobitarum in
eadem collect, ac rursus alia latine tantum ex Syriaco
conversa.…De formæ varietate hæc optime monet
Renaudot: ‘Liturgia illa, quod extra dubium est,
usurpatur in Græca ecclesia ab annis plus mille ducentis; atque
inde originem habuerunt leves aliquot discrepantiæ in precibus
præparatoriis aut in aliis orationibus. Quædam
exemplaria cæremoniales rubricas habent, quæ in aliis non
reperiuntur; at alicujus momenti discrimen in illis partibus
quæ canonem sacræ Actionis constituunt, non
reperitur.…Varietates in codicibus omnes prope ad ritus
spectant, qui enucleatius in aliquibus, in aliis brevius
explicantur, in nonnullis omittuntur, quia aliunde peti
debebant.’ Eo autem sensu Liturgiæ hujus auctor
dicitur Basilius, non quod proprio ingenio eam excogitaverit, sed
quod preces publicas, eisque contiguos ritus, quoad rei essentiam ex
communi traditionis Apostolicæ fonte manantes, ordinaverit et
in scriptis codicibus ad certam formam
redegerit.”