Cedo etiam qui hæc opinio est perniciosa? — Ad eum modum, quod hominibus fenestram ad peccandi licentiam aperiat, aut certe ad socordiam in pietate colenda eos invitet. Scriptura vero testatur, cum inter alios Christi mortis finem esse, ut redimeremur ab omni iniquitate, ex hoc seculo nequam eriperemur, et redimeremur ex vana conversatione a patribus tradita, et mundaremur conscientia a mortuis operibus ad serviendum Deo viventi,:
1