Technische verwerking bevestigt geen inhoudelijke beoordeling of toestemming voor openbare publicatie.
Versie f12fb6f67338aab8ee9925f5e2b1f0030c750d153b273b4fafaeebb5b7384bc2
{"author":"Historical editor/translator (individual note author unspecified)","date_end":1867,"date_label":"1867 (English edition)","date_start":1867,"edition_year":1867,"id":"pg-library-full-note:pg71937-Footnote_573","is_genuine_commentary_verified":false,"license_url":"https://www.gutenberg.org/policy/license.html","public_import_allowed":true,"publication_location":"source-library","record_type":"editorial-footnote","references":[],"rights_approved":true,"section":"THE WRITINGS OF CLEMENT OF ALEXANDRIA. / THE INSTRUCTOR. / BOOK II. / CHAPTER X. QUÆNAM DE PROCREATIONE LIBERORUM TRACTANDA SINT., editorial note Footnote_573","semantic_kind_reviewed":false,"source_context":["Nequaquam ergo credendum est, hyænam unquam mutare naturam: idem enim animal non habet simul ambo pudenda maris et feminæ, sicut nonnulli existimarunt, qui prodigiose hermaphroditos finxerunt, et inter marem et feminam, hanc masculo-feminam naturam innovarunt. Valde autem falluntur, ut qui non animadverterint, quam sit filiorum amans omnium mater et genetrix Natura: quoniam enim hoc animal, hyæna inquam, est salacissimum, sub cauda ante excrementi meatum, adnatum est ei quoddam carneum tuberculum, feminino pudendo figura persimile. Nullum autem meatum habet hæc figura carnis, qui in utilem aliquam desinat partem, vel in matricem inquam, vel in rectum intestinum: tantum habet magnam concavitatem, quæ inanem excipiat libidinem, quando aversi fuerint meatus, qui in concipiendo fetu occupati sunt. Hoc ipsum autem et masculo et feminæ hyænæ adnatum est, quod sit insigniter pathica: masculus enim vicissim et agit, et patitur: unde etiam rarissime inveniri potest hyæna femina: non enim frequenter concipit hoc animal, cum in eis largiter redundet ea, que præter naturam est, satio. Hac etiam ratione mihi videtur Plato in Phædro, amorem puerorum repellens, eum appellare bestiam, quod frenum mordentes, qui se voluptatibus dedunt, libidinosi, quadrupedum coeunt more, et filios seminare conantur. Impios “autem tradidit Deus,” ut ait Apostolus, “in perturbationes ignominiæ: nam et feminæ eorum mutaverunt naturalem usum in eum, qui est præter naturam: similiter autem et masculi eorum, relicto usu naturali, exarserunt in desiderio sui inter se invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in se recipientes.” At vero ne libidinosissimis quidem animantibus concessit natura in excrementi meatum semen immittere: urina enim in vesicam excernitur, humefactum alimentum in ventrem, lacryma vero in oculum, sanguis in venas, sordes in aures, mucus in nares defertur: fini autem recti intestini, sedes cohæret, per quam excrementa exponuntur. Sola ergo varia in hyænis natura, superfluo coitui superfluam hanc partem excogitavit, et ideo est etiam aliquantisper concavum, ut prurientibus partibus inserviat, exinde autem excæcatur concavitas: non fuit enim res fabricata ad generationem. Hinc nobis manifestum atque adeo in confesso est, vitandos esse cum masculis concubitus, et infrugiferas sationes, et Venerem præposteram, et quæ natura coalescere non possunt, androgynorum conjunctiones, ipsam naturam sequentibus, quæ id per partium prohibet constitutionem, ut quæ masculum non ad semen suscipiendum, sed ad id effundendum fecerit. Jeremias autem, hoc est, per ipsum loquens Spiritus, quando dicit: “Spelunca hyænæ facta est domus mea,” id quod ex mortuis constabat corporibus detestans alimentum, sapienti allegoria reprehendit cultum simulacrorum: vere enim oportet ab idolis esse puram domum Dei viventis. Rursus Moyses lepore quoque vesci prohibet. Omni enim tempore coit lepus, et salit, assidente femina, eam a tergo aggrediens: est enim ex iis, quæ retro insiliunt. Concipit autem singulis mensibus, et superfetat; init autem, et parit; postquam autem peperit, statim a quovis initur lepore (neque enim uno contenta est matrimonio) et rursus concipit, adhuc lactans: habet enim matricem, cui sunt duo sinus, et non unus solus matricis vacuus sinus, est ei sufficiens sedes ad receptaculum coitus (quidquid enim est vacuum, desiderat repleri); verum accidit, ut cum uterum gerunt, altera pars matricis desiderio teneatur et libidine furiat; quocirca fiunt eis superfetationes. A vehementibus ergo appetitionibus, mutuisque congressionibus, et cum prægnantibus feminis conjunctionibus, alternisque initibus, puerorumque stupris, adulteriis et libidine abstinere, hujus nos ænigmatis adhortata est prohibitio. Idcirco aperte, et non per ænigmata Moyses prohibuit, “Non fornicaberis; non mœchaberis; pueris stuprum non inferes,” inquiens. Logi itaque præscriptum totis viribus observandum, neque quidquam contra leges ullo modo faciendum est, neque mandata sunt infirmanda. Malæ enim cupiditati nomen est ὔβρις, “petulantia;” et equum cupiditatis, “petulantem” vocavit Plato, cum legisset, “Facti estis mihi equi furentes in feminas.” Libidines autem supplicium notum nobis facient illi, qui Sodomam accesserunt, angeli. Ii eos, qui probro illos afficere voluerunt, una cum ipsa civitate combusserunt, evidenti hoc indicio ignem, qui est fructus libidinis, describentes. Quæ enim veteribus acciderunt, sicut ante diximus, ad nos admonendos scripta sunt, ne eisdem teneamur vitiis, et caveamus, ne in pœnas similes incidamus. Oportet autem filios existimare, pueros; uxores autem alienas intueri tanquam proprias filias: voluptates quippe continere, ventrique et iis quæ sunt infra ventrem, dominari, est maximi imperii. Si enim ne digitum quidem temene movere permittit sapienti ratio, ut confitentur Stoici, quomodo non multo magis iis, qui sapientiam persequuntur, in eam, qua coitur, particulam dominatus est obtinendus? Atque hac quidem de causa videtur esse nominatum pudendum, quod hac corporis parte magis, quam qualibet alia, cum pudore utendum sit; natura enim sicut alimentis, ita etiam legitimis nuptiis, quantum convenit, utile est, et decet, nobis uti permisit: permisit autem appetere liberorum procreationem. Quicumque autem, quod modum excedit, persequuntur, labuntur in eo quod est secundum naturam, per congressus, qui sunt præter leges, seipsos lædentes. Ante omnia enim recte habet, ut nunquam cum adolescentibus perinde ac cum feminis, Veneris utamur consuetudine. Et ideo “non esse in petris et lapidibus seminandum” dicit, qui a Moyse factus est philosophus, “quoniam nunquam actis radicibus genitalem sit semen naturam suscepturum.” Logos itaque per Moysen apertissime præcepit: “Et cum masculo non dormies feminino concubitu: est enim abominatio.” Accedit his, quod “ab omni quoque arvo feminino esse abstinendum” præterquam a proprio, ex divinis Scripturis colligens præclarus Plato consuluit lege illinc accepta: “Et uxori proximi tui non dabis concubitum seminis, ut polluaris apud ipsam. Irrita autem sunt et adulterina concubinarum semina. Ne semina, ubi non vis tibi nasci quod seminatum est. Neque ullam omnino tange mulierem, præterquam tuam ipsius uxorem,” ex qua sola tibi licet carnis voluptates percipere ad suscipiendam legitimam successionem. Hæc enim Logo sola sunt legitima. Eis quidem certe, qui divini muneris in producendo opificio sunt participes, semen non est abjiciendum, neque injuria afficiendum, neque tanquam si cornibus semen mandes seminandum est. Hic ipse ergo Moyses cum ipsis quoque prohibet uxoribus congredi, si forte eas detineant purgationes menstruæ. Non enim purgamento corporis genitale semen, et quod mox homo futurum est, polluere est æquum, nec sordido materiæ profluvio, et, quæ expurgantur, inquinamentis inundare ac obruere; semen autem generationis degenerat, ineptumque redditur, si matricis sulcis privetur. Neque vero ullum unquam induxit veterum Hebræorum coeuntem cum sua uxore prægnante. Sola enim voluptas, si quis ea etiam utatur in conjugio, est præter leges, et injusta, et a ratione aliena. Rursus autem Moyses abducit viros a prægnantibus, quousque pepererint. Revera enim matrix sub vesica quidem collocata, super intestinum autem, quod rectum appellatur, posita, extendit collum inter humeros in vesica; et os colli, in quod venit semen, impletum occluditur, illa autem rursus inanis redditur, cum partu purgata fuerit: fructu autem deposito, deinde semen suscipit. Neque vero nobis turpe est ad auditorum utilitatem nominare partes, in quibus fit fetus conceptio, quæ quidem Deum fabricari non puduit. Matrix itaque sitiens filiorum procreationem, semen suscipit, probrosumque et vituperandum negat coitum, post sationem ore clauso omnino jam libidinem excludens. Ejus autem appetitiones, quæ prius in amicis versabantur complexibus, intro conversæ, in procreatione sobolis occupatæ, operantur una cum Opifice. Nefas est ergo operantem jam naturam adhuc molestia afficere, superflue ad petulantem prorumpendo libidinem. Petulantia autem, quæ multa quidem habet nomina, et multas species, cum ad hanc veneream intemperantiam deflexerit, λαγνεία, id est “lascivia,” dicitur; quo nomine significatur libidinosa, publica, et incesta in coitum propensio: quæ cum aucta fuerit, magna simul morborum convenit multitudo, obsoniorum desiderium, vinolentia et amor in mulieres; luxus quoque, et simul universarum voluptatum studium; in quæ omnia tyrannidem obtinet cupiditas. His autem cognatæ innumerabiles augentur affectiones, ex quibus mores intemperantes ad summum provehuntur. Dicit autem Scriptura: “Parantur intemperantibus flagella, et supplicia humeris insipientium:” vires intemperantiæ, ejusque constantem tolerantiam, vocans “humeros insipientium.” Quocirca, “Amove a servis tuis spes inanes, et indecoras,” inquit, “cupiditates averte a me. Ventris appetitio et coitus ne me apprehendant.” Longe ergo sunt arcenda multifaria insidiatorum maleficia; non ad solam enim Cratetis Peram, sed etiam ad nostram civitatem non navigat stultus parasitus, nec scortator libidinosus, qui posteriori delectatur parte: non dolosa meretrix, nec ulla ejusmodi alia voluptatis bellua. Multa ergo nobis per totam vitam seminetur, quæ bona sit et honesta, occupatio. In summa ergo, vel jungi matrimonio, vel omnino a matrimonio purum esse oportet; in quæstione enim id versatur, et hoc a nobis declaratum est in libro De continentia. Quod si hoc ipsum, an ducenda sit uxor, veniat in considerationem: quomodo libere permittetur, quemadmodum nutrimento, ita etiam coitu semper uti, tanquam re necessaria? Ex eo ergo videri possunt nervi tanquam stamina distrahi, et in vehementi congressus intensione disrumpi. Jam vero offundit etiam caliginem sensibus, et vires enervat. Patet hoc et in animantibus rationis expertibus, et in iis, quæ in exercitatione versantur, corporibus; quorum hi quidem, qui abstinent, in certaminibus superant adversarios; illa vero a coitu abducta circumaguntur, et tantum non trahuntur, omnibus viribus et omni impetu tandem quasi enervata. “Parvam epilepsiam” dicebat “coitum” sophista Abderites morbum immedicabilem existimans. Annon enim consequuntur resolutiones, quæ exinanitionis ejusque, quod abscedit, magnitudini ascribuntur? “homo enim ex homine nascitur et evellitur.” Vide damni magnitudinem: totus homo per exinanitionem coitus abstrahitur. Dicit enim: “Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro ex carne mea.” Homo ergo tantum exinanitur semine, quantus videtur corpore; est enim generationis initium id, quod recedit: quin etiam conturbat ebullitio materiæ et compagem corporis labefactat et commovet. Lepide ergo ille, qui interroganti, “Quomodo adhuc se haberet ad res venereas,” respondit: “Bona verba, quæso: ego vero lubentissime isthinc, tanquam ab agresti et insano domino, profugi.” Verum concedatur quidem et admittatur matrimonium: vult enim Dominus humanum genus repleri; sed non dicit, Estote libidinosi: nec vos, tanquam ad coitum natos, voluit esse deditos voluptati. Pudore autem nos afficiat Pædagogus, clamans per Ezechielem: “Circumcidamini fornicationem vestram.” Aliquod tempus ad seminandum opportunum habent quoque rationis expertia animantia. Aliter autem coire, quam ad liberorum procreationem, est facere injuriam naturæ; qua quidem oportet magistra, quas prudenter introducit temporis commoditates, diligenter observare, senectutem, inquam, et puerilem ætatem. His enim nondum concessit, illos autem non vult amplius uxores ducere. Sed non vult homines semper dare operam matrimonio. Matrimonium autem est filiorum procreationis appetitio, non inordinata seminis excretio, quæ est et præter leges et a ratione aliena. Secundum naturam autem nobis vita universa processerit, si et ab initio cupiditates contineamus, et hominum genus, quod ex divina providentia nascitur, improbis et malitiosis non tollamus artibus: eæ enim, ut fornicationem celent, exitialia medicamenta adhibentes, quæ prorsus in perniciem ducunt, simul cum fetu omnem humanitatem perdunt. Cæterum, quibus uxores ducere concessum est, iis Pædagogo opus fuerit, ut non interdiu mystica naturæ celebrentur orgia, nec ut aliquis ex ecclesia, verbi gratia, aut ex foro mane rediens, galli more coeat, quando orationis, et lectionis, et eorum quæ interdiu facere convenit, operum tempus est. Vespere autem oportet post convivium quiescere, et post gratiarum actionem, quæ fit Deo pro bonis quæ percepimus. Non semper autem concedit tempus natura, ut peragatur congressus matrimonii; est enim eo desiderabilior conjunctio, quo diuturnior. Neque vero noctu, tanquam in tenebris, immodeste sese ac intemperanter gerere oportet, sed verecundia, ut quæ sit lux rationis, in animo est includenda. Nihil enim a Penelope telam texente differemus, si interdiu quidem texamus dogmata temperantiæ; noctu autem ea resolvamus, cum in cubile venerimus. Si enim honestatem exercere oportet, multo magis tuæ uxori honestas est ostendenda, inhonestas vitando conjunctiones: et quod caste cum proximis verseris, fide dignum e domo adsit testimonium. Non enim potest aliquid honestum ab ea existimari, apud quam honestas in acribus illis non probatur certo quasi testimonio voluptatibus. Benevolentia autem quæ præceps fertur ad congressionem, exiguo tempore floret, et cum corpore consenescit; nonnunquam autem etiam præsenescit, flaccescente jam libidine, quando matrimonialem temperantiam meretriciæ vitiaverint libidines. Amantium enim corda sunt volucria, amorisque irritamenta exstinguuntur sæpe pœnitentia; amorque sæpe vertitur in odium, quando reprehensionem senserit satietas. Impudicorum vero verborum, et turpium figurarum, meretriciorumque osculorum, et hujusmodi lasciviarum nomina ne sunt quidem memoranda, beatum sequentibus Apostolum, qui aperte dicit: “Fornicatio autem et omnis immunditia, vel plura habendi cupiditas, ne nominetur quidem in vobis, sicut decet sanctos.” Recte ergo videtur dixisse quispiam: “Nulli quidem profuit coitus, recte autem cum eo agitur, quem non læserit.” Nam et qui legitimus, est periculosus, nisi quatenus in liberorum procreatione versatur. De eo autem, qui est præter leges, dicit Scriptura: “Mulier meretrix apro similis reputabitur. Quæ autem viro subjecta est, turris est mortis iis, qui ea utuntur.” Capro, val apro, meretricis comparavit affectionem. “Mortem” autem dixit “quæsitam,” adulterium, quod committitur in meretrice, quæ custoditur. “Domum” autem, et “urbem,” in qua suam exercent intemperantiam. Quin etiam quæ est apud vos poetica, quodammodo ea exprobrans, scribit:"],"source_library_url":"/library/pg71937/#pg-library-full-note:pg71937-Footnote_573","source_url":"https://www.gutenberg.org/cache/epub/71937/pg71937-images.html#Footnote_573","translator":"William Wilson","verification":{"proof_file":"raw/review/pg-complete-library-note-batch-0098/proof-records.jsonl","proof_file_sha256":"ee9f35fb8c7ebba2c1b363cacf74d339e6432efbef172d7c16ae8293ebcb953b","proof_record_id":"pg-library-full-note:pg71937-Footnote_573"},"verified":true,"work":"The Instructor","work_id":"clement-alexandria-instructor"}references: [] | work_id: clement-alexandria-instructor | origin: existing-publication-record | source: https://www.gutenberg.org/cache/epub/71937/pg71937-images.html#Footnote_573