INTRODUCTORY NOTICE. XIX
quin verbum Dei virtus sit et veritas, quod nobis ea omnia
pollicetur : denique, si Christo communicamus, in ipso possi-
demus coelestes omnes thesauros, ac spiritus sancti dona, qua?
nos in vitam ac salutem deducant. Quod nunquam nisi vera
vivaque fide assequimur, dum omne nostrum bonum in ipso
esse agnoseimus ; nos vero nisi in ipso, nihil esse ; ac pro
certo nobiscum statuimus, in ipso nos filios Dei fieri, regni-
que coelestis haeredes." — (Pp. 49, 50.)
Another passage, bearing strongly on the same subject,
though contained in a different part of the work, may be
here introduced : —
" Paulus ait, (1 Cor. iii.,) in architectura Christiana
doctrinae retinendum fundamentum quod posuit, et praster
quod nullum aliud poni potest; quod est Jesus Christus.
Quale autem istud est fundamentum ? An quod Jesus
Christus initium fuit nostra salutis ? et quod viam nobis
aperuit, cum nobis meruit occasionem merendi ? Minime :
sed quod in eo electi ab aeterno sumus ante mundi constitu-
tionem, nullo nostro merito, sed secundum propositum bene-
placiti Dei : quod ejus morte, ipsi a mortis damnatione
redempti, ac liberati a perditione sumus : quod in ipso adop-
tati a patre sumus, in filios et heredes : quod per ipsius san-
guinem patri reconciliati : quod illi a patre in custodiam dati
sumus, ne unquam pereamus aut excidamus : quod, ita illi
inserti, jam vita? geterna? quodammodo sumus participes, in
regnum Dei per spem ingressi : hoc parum est ; quod talem
ejus participationem adepti, ut simus adhuc in nobis stulti,
ipsi nobis coram Deo sapientia est : ut peccatores simus, ipse
est nobis justitia : ut immundi simus, ipse est nobis sanctifica-
tio: ut infirmi simus, ut inermes et sathana) expositi, ipsi
tamen data est potestas in ccelo et in terra, ut pro nobis
sathanam conterat, et inferorum portas confringat : ut corpus
mortis adhuc nobiscum circunferamus, ipse tamen nobis vita