350 REGISTER OF EXETER COLLEGE.
locum perpetuo substitueret. Eodem tempore visum est decernere
ut David Waters latrinarum purgator et janitoris vicem in Collegio
implens quolibet prandii ac cenae tempore portam posticam seu
occidentalem observaret, Boreali vero etiam clausae iisdem temporibus
semper adstaret venientesque intromitteret vel excluderet, eoque
nomine stipendii loco quadrantem a quolibet in Collegio commorante
cujuscumque ordinis aut conditionis, etiam pauperibus scholaribus,
hebdomadatim acciperet/
27 Sep.‘decretum erat ut Bibliorum lectortempore disputationum pre-
sertim bacchalaureorum in aula habendarum scamna apte disponeret,
et idoneum candelarum numerum suo semper sumptu parari curaret
;
stipendiique loco a quolibet commensali sociorum mensae adscripto,
necnon suggenario, obolum ; a quolibet autem battellario quadrantem,
hebdomadatim acciperet/
I Oct. ^decretumi erat ut (quia scholarium Juniorum cubicula habi-
tationi minus apta censebantur) tria inferiora cubicula in infima stega
aedificii Bentleiani cederent posthac in usum perpetuum sociorum
hujus Collegii : tria autem alia cubicula quae ad hunc usque diem
a sociis incolebantur commensalibus dehinc locarentur eorumque
reditus in usum aerarii nostri converterentur.’
Nov. 1661 ‘decretum est magistros commensales aeque ac scholares
perpetuos in posterum teneri ad disputationes in sacra theologia
obeundas et sub eadem paena,’ ii Aug. 1663 Mecretum est ut bacca-
laurei omnes qui ante vices suas disputandi intra quatuordecem dies
praesentes in Academia fuerint teneantur vices istas praestare vel per
seipsos vel alios baccalaureos/
13 Dec. 1684 ‘decretum est ad utilitatem Bibliothecae in usum
juniorum institutae, quod quilibet socio-commensalis solvet decern
solidos, suggenarius 6d, battelarius pauper scholaris 2^ 6d,
a Bursario recipiendos, in usum Bibliothecae impendendos ex arbitrio
Sub-rectoris et Decani/
20 Feb. 1 7 if ‘Agreed that every determining batchiler pay in lew
of the accustomed breakfast in the Hall on Egg Saturday and the
Stipulators dinner the same day and in lew of the Aristotle supper
Ash Wednesday night to the Dean of the College the sum of fourty
shillings to be disposed of in the manner following : to the House for
the Library £i i.y 6d, to the Dean for treating his assistants Ash
Wednesday los, to the Aristotle 5^, to the Stipulators 3^* 6d'
3 Ap. 1733
‘Cum exercitia hujus Collegii ordinaria nimis hactenus
neglecta fuerint, unde jacent literarum studia bonarumque artium